CANTARE in Ecclesia

CANTARE in Ecclesia
CANTARE in Ecclesia
dicitur in Communione Romana Presbyter, cui Ecclesia altera maiori subdita regenda commissa est, uti Capellania, seu cui Cantaria est demandata. Hincmarus Rem. Ep. 7. Ipse Ottericus dum ipsam Ecclesiam teneret, cantavit in Noviante et in Landricurte, et in Boeris: titulus autem ipsius, in quo et residuus erat, fuit in Follanaebraio. Idem infra, pro cantavit, habet ministravit, apud Car. du Fresne Glossar. Hinc Cantaria, in Communione eadem, Beneficium est Ecclesiasticum, Missis decantandis addictum, quod illi deserviunt, qui alias Capellani dicuntur, verba sunt Caroli du Fresne ibidem. Vide infra in voce Capella. Apud Leguleios Anglos Breve est, Cessavit de Cantaria dictum, quod conceditur er, qui praedia resve alias Aedi religiosae concessit, sub conditione divini alicuius servitii annui et lampadas accendendi, aut pauperes pascendi. Tund enim, si eiusmodi conditiones non adimpleat domus religiosa, breve istud donator impetrat. Vide Statutum Westmonaster. 2. c. 41. Ibidem Cantamissae, dicuntur obventiones, ex cantatione Missae. Cantatorium item in Ordine romano. Postquam legerit Cantor, cum Cantatorio ascendit et dicit Responsorium Graduale; Liber est Ecclesiasticus, quem Franci Graduale vocant, quia in gradibus vel analogio reponitur. Hunc, cum Pontifex aut Sacerdos ad Altare procedit, a Baiulis, una cum coeteris vasis Ecclesiae, quae ii a primo Mansionario sumunt, deferri, in eodem Ordine dicitur. Vide Car. du Fresne in Glossar. et Dominic. Maerum in Hierolex. Sed et Canticinium inde, Cantus Ecclesiasticus, Officium Ecclesiasticum. Metellus in Quirinal.
Praesentat imminente canticiniô
In veste palmea latens.
Corpus sacrum, suo super signaculo
Praemuniens sarcofagum.
apud Car. du Fresne ubi supra etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • CANTOR — I. CANTOR Graece Α᾿ιδὸς apud Homer. Od. γ. v. 265. Η῞δ᾿ ἤτοι το πρὶν μὲν ἀναίνετο ἔργον ἀεικὲς Δῖα Κλυταιμνήςτρη, φρεσὶ γὰρ κέχρητ᾿ ἀγαθῇτι, Παῤ γὰρ ἔην καὶ Αὀιδὸς ἀνὴρ, ᾧ πόλλ῾ ἐπέτελλεν Α᾿τρείδης, Τροὶηνδε κιὼν; εἴρυςθαι ἄκοιτιν, Α᾿λλ᾿ ὅτε δή… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NOTA — cantus, quomodo Galli vocem Note usurpant. Tidericus Langenius in Saxonia, Restant alaudae, quae subsistunt sine fraude, Perque suas Notas rudes sistunt idiotas. Qualis autem fuerit olim cantus, quem Gregorianum dicunt, et an Notis, quae vulgo in …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DIACONUS — quid sub Apostolis designarit, notum. Refert chrysost. ep. ad Philipp. c. 1. v. 1. Diaconos, Presbyteros et Episcopos, primo communicasse invicem sua nomina, ex a Tim. c. 4. v. 5. Hinc forte, et quod mensuras bus Episcopo Presbyteris dividebat… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Romanische Sprachen — Die romanischen Sprachen bilden einen Zweig der indogermanischen Sprachen. Es gibt etwa 15 romanische Sprachen mit rund 700 Mio. Muttersprachlern, 850 Mio. inklusive Zweitsprechern. Die sprecherreichsten romanischen Sprachen sind Spanisch (330… …   Deutsch Wikipedia

  • Occitan — Pour les articles homonymes, voir Langue d oc. Occitan Occitan, Lenga d òc Parlée en  France …   Wikipédia en Français

  • Idioma friulano — Friulano Furlan Hablado en  Italia Región …   Wikipedia Español

  • MISSA — a mittendo populum. Unde antiquis German. Senta, Anglis adhuc Sent. Hinc Missale, liber quô continentur omnia ad Missam quottidie dicendam pertinentia. Missaticum Nuntium. Missaticum Regis, legatio, iussio, mandatum, quod Rex per nuntium vel.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ANTIPHONA — Cantus Ecclesiasticus alternus, cum scil. a duobus Choris alternatim Psalmi aut Hymm concinuntur. Isidor. Origin l. 6. c. 19. et de Eccles. Offic. l. 1. c. 7. Τὰ Ἀντίφωνα, Germano Patriarch. Constantinopolit. in Sacra Theor. Concilium Ephes. Καὶ… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Italoromanisch — Die romanischen Sprachen bilden einen Zweig der indogermanischen Sprachen. Es gibt etwa 15 romanische Sprachen mit rund 700 Mio. Muttersprachlern, 850 Mio. inklusive Zweitsprechern. Die sprecherreichsten romanischen Sprachen sind Spanisch (330… …   Deutsch Wikipedia

  • Romanische Sprache — Die romanischen Sprachen bilden einen Zweig der indogermanischen Sprachen. Es gibt etwa 15 romanische Sprachen mit rund 700 Mio. Muttersprachlern, 850 Mio. inklusive Zweitsprechern. Die sprecherreichsten romanischen Sprachen sind Spanisch (330… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”